Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[158]
pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem
[p. 1046]
persequamur. Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur; a principio statim, quod erat apud eum
semper accuratum, exspectatione dignus videbatur. Non
multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens1 et interdum
irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate
facetiae; quodque difficile est, idem et perornatus et
perbrevis; iam in altercando invenit parem neminem.
1 vehemens interdum et irata Campe
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.